Encontrados 256 resultados para: Unus
sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. (Actus Apostolorum 11, 28)
Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)