Encontrados 181 resultados para: Unusquisque

  • Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël. (Liber Iudith 16, 25)

  • Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet. (Liber Esther 1, 8)

  • Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. (Liber Iob 1, 4)

  • Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul. (Liber Iob 36, 25)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)

  • Et obtinuerunt pueri ejus regnum, unusquisque in loco suo: (Liber I Maccabaeorum 1, 9)

  • Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)

  • Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus: (Liber I Maccabaeorum 2, 19)

  • et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. (Liber I Maccabaeorum 3, 43)

  • Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)

  • Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: (Liber I Maccabaeorum 5, 49)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina