Encontrados 36 resultados para: Utique

  • Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)

  • Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)

  • Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. (Actus Apostolorum 21, 22)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. (Epistula I ad Corinthios 5, 10)

  • an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. (Epistula I ad Corinthios 11, 31)

  • De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)

  • Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. (Epistula ad Hebraeos 8, 7)

  • Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: (Epistula ad Hebraeos 11, 15)

  • Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina