Encontrados 182 resultados para: Vade

  • Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. (Liber Ieremiae 36, 19)

  • Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. (Liber Ieremiae 39, 16)

  • et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula, et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)

  • et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. (Prophetia Ezechielis 3, 11)

  • Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus. (Prophetia Ezechielis 21, 16)

  • Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)

  • Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)

  • Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. (Prophetia Osee 1, 2)

  • Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. (Prophetia Osee 3, 1)

  • Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israël. (Prophetia Amos 7, 15)

  • Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. (Prophetia Ionae 1, 2)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina