Encontrados 516 resultados para: Venit

  • Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)

  • Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 3)

  • Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)

  • Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 39)

  • Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)

  • Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)

  • Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)

  • Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)

  • Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)

  • Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)

  • Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)

  • Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina