Encontrados 22 resultados para: Venter

  • Venter meus conturbatus est quærendo illam: propterea bonam possidebo possessionem. (Liber Ecclesiasticus 51, 29)

  • Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. (Liber Isaiae 16, 11)

  • Res. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. (Lamentationes 1, 20)

  • et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. (Prophetia Ezechielis 3, 3)

  • Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, (Prophetia Danielis 2, 32)

  • Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. (Prophetia Habacuc 3, 16)

  • Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)

  • Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. (Epistula I ad Corinthios 6, 13)

  • quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. (Epistula ad Philippenses 3, 19)

  • Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: (Apocalypsis Ioannis 10, 10)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina