Encontrados 614 resultados para: Verbum Dei Christum

  • Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli. (Liber I Samuelis 3, 21)

  • Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. (Liber I Samuelis 9, 27)

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? (Liber I Samuelis 17, 29)

  • Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)

  • Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. (Liber I Samuelis 25, 36)

  • Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? (Liber I Samuelis 26, 9)

  • propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus. (Liber I Samuelis 26, 11)

  • Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus. (Liber I Samuelis 26, 16)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina