Encontrados 251 resultados para: Vestra

  • Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)

  • Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Marcum 11, 25)

  • Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Marcum 11, 26)

  • Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. (Evangelium secundum Lucam 5, 4)

  • Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 23)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)

  • Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)

  • Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)

  • Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)

  • Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Lucam 13, 35)

  • Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina