Encontrados 177 resultados para: Vestri

  • Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)

  • Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt. (Liber Isaiae 61, 5)

  • Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)

  • Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)

  • Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)

  • dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)

  • Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. (Liber Ieremiae 16, 12)

  • Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. (Liber Ieremiae 16, 13)

  • Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa. (Liber Ieremiae 25, 34)

  • Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. (Liber Ieremiae 26, 13)

  • Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: (Liber Ieremiae 29, 8)

  • Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. (Liber Ieremiae 34, 14)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina