Encontrados 32 resultados para: Videbitis

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. (Liber Ieremiae 42, 18)

  • Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus. (Liber Baruch 6, 3)

  • propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 23)

  • tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quæ importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)

  • Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. (Prophetia Malachiae 3, 18)

  • Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 14)

  • Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)

  • Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)

  • Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)

  • Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. (Evangelium secundum Marcum 14, 62)

  • Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. (Evangelium secundum Marcum 16, 7)

  • Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Lucam 13, 35)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina