Encontrados 36 resultados para: Vinea

  • Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea. (Canticum Canticorum 7, 12)

  • Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)

  • Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. (Liber Isaiae 1, 8)

  • Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. (Liber Isaiae 5, 1)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor. (Liber Isaiae 5, 7)

  • In die illa vinea meri cantabit ei. (Liber Isaiae 27, 2)

  • Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)

  • Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. (Liber Isaiae 34, 4)

  • Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? (Liber Ieremiae 2, 21)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. (Liber Ieremiae 6, 9)

  • de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina