Encontrados 47 resultados para: Vivet
Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. (Prophetia Ezechielis 33, 16)
Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 19)
Et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens. (Prophetia Ezechielis 47, 9)
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet. (Prophetia Habacuc 2, 4)
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. (Epistula ad Romanos 10, 5)
Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)