Encontrados 169 resultados para: amorem misericordiam

  • Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. (Liber Proverbiorum 22, 9)

  • Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? (Liber Proverbiorum 27, 4)

  • Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 7)

  • Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)

  • Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)

  • virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)

  • Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)

  • Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. (Liber Ecclesiasticus 18, 13)

  • in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. (Liber Ecclesiasticus 28, 4)

  • Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. (Liber Ecclesiasticus 29, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina