Encontrados 26 resultados para: animal

  • Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, (Liber Deuteronomii 14, 4)

  • Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. (Liber Deuteronomii 14, 6)

  • Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)

  • Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. (Liber Psalmorum 144, 16)

  • Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)

  • Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. (Liber Isaiae 63, 14)

  • Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra. (Liber Ieremiae 12, 4)

  • Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. (Prophetia Ezechielis 10, 15)

  • Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)

  • correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. (Epistula II Petri 2, 16)

  • Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. (Apocalypsis Ioannis 4, 7)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina