Encontrados 44 resultados para: calumniam patiens
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. (Prophetia Amos 4, 1)
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? (Prophetia Habacuc 1, 2)
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) (Actus Apostolorum 23, 25)
Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, (Epistula I ad Corinthios 13, 4)
Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)