Encontrados 8 resultados para: consolationem

  • Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Liber Genesis 37, 35)

  • Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. (Liber Iudith 8, 20)

  • Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. (Evangelium secundum Lucam 6, 24)

  • Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)

  • Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. (Epistula I ad Corinthios 14, 3)

  • Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)

  • Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. (Epistulam ad Philemonem 1, 7)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina