Encontrados 2975 resultados para: end
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: (Apocalypsis Ioannis 9, 2)
Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: (Apocalypsis Ioannis 10, 1)
Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. (Apocalypsis Ioannis 11, 6)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)
Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum. (Apocalypsis Ioannis 11, 12)
Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)
Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ. (Apocalypsis Ioannis 13, 1)
Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. (Apocalypsis Ioannis 13, 11)
Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum. (Apocalypsis Ioannis 13, 13)
et ne quis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus. (Apocalypsis Ioannis 13, 17)
et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)