Encontrados 177 resultados para: ex peccato

  • Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, (Epistula ad Romanos 3, 9)

  • Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)

  • Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)

  • Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. (Epistula ad Romanos 6, 7)

  • Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)

  • Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 11)

  • Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)

  • Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. (Epistula ad Romanos 6, 18)

  • Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. (Epistula ad Romanos 6, 22)

  • Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)

  • Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina