Encontrados 446 resultados para: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. (Evangelium secundum Lucam 2, 3)
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. (Evangelium secundum Lucam 4, 31)
Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. (Evangelium secundum Lucam 7, 11)
Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. (Evangelium secundum Lucam 8, 34)
Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)
Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: (Evangelium secundum Lucam 10, 8)