Encontrados 158 resultados para: falsum testimonium

  • Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. (Liber II Regum 11, 12)

  • Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. (Liber II Paralipomenon 23, 11)

  • Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. (Liber Iudith 5, 5)

  • Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. (Liber Iudith 13, 27)

  • Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. (Liber Iob 9, 19)

  • Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. (Liber Iob 16, 9)

  • Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: (Liber Iob 29, 11)

  • Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. (Liber Psalmorum 18, 8)

  • Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: (Liber Psalmorum 77, 5)

  • In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. (Liber Psalmorum 79, 1)

  • Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit. (Liber Psalmorum 80, 6)

  • Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. (Liber Psalmorum 121, 4)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina