Encontrados 245 resultados para: fornacem ignis

  • Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. (Prophetia Nahum 3, 13)

  • Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. (Prophetia Nahum 3, 15)

  • Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 5)

  • Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. (Prophetia Zachariae 11, 1)

  • In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem. (Prophetia Zachariae 12, 6)

  • Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)

  • et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 42)

  • et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 50)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)

  • ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. (Evangelium secundum Marcum 9, 43)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina