Encontrados 3573 resultados para: man

  • Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, (Epistula II Petri 2, 12)

  • percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, (Epistula II Petri 2, 13)

  • Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)

  • Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)

  • Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: (Epistula I Ioannis 1, 1)

  • et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: (Epistula I Ioannis 1, 2)

  • Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. (Epistula I Ioannis 2, 3)

  • Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)

  • Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)

  • Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. (Epistula I Ioannis 2, 10)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina