Encontrados 607 resultados para: nomen album

  • Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. (Prophetia Zachariae 14, 9)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. (Prophetia Malachiae 1, 14)

  • Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. (Prophetia Malachiae 4, 2)

  • Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)

  • Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)

  • Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 25)

  • neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)

  • Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)

  • et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina