Encontrados 231 resultados para: novum hominem
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 32)
veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)
Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)
Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 72)
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 74)
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)