Encontrados 231 resultados para: novum hominem
Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? (Liber Ecclesiastes 7, 30)
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. (Liber Sapientiae 2, 23)
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)
Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. (Liber Ecclesiasticus 9, 15)
Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)
Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)
Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir. (Liber Ecclesiasticus 11, 30)
Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)