Encontrados 76 resultados para: orationis Salomonis

  • Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. (Canticum Canticorum 1, 4)

  • En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, (Canticum Canticorum 3, 7)

  • Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 6)

  • et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)

  • adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. (Liber Isaiae 56, 7)

  • Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)

  • et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 13)

  • et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)

  • qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. (Evangelium secundum Marcum 12, 40)

  • Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)

  • dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina