Encontrados 234 resultados para: prophetiae quatuor animalia leo

  • Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)

  • Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)

  • Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se. (Prophetia Danielis 7, 3)

  • Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se: et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra. (Prophetia Danielis 7, 17)

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus. (Prophetia Danielis 8, 22)

  • Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. (Prophetia Ioel 2, 22)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. (Prophetia Amos 1, 3)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa. (Prophetia Amos 1, 6)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum. (Prophetia Amos 1, 9)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina