Encontrados 248 resultados para: regnum Dei crucis

  • Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? (Actus Apostolorum 1, 6)

  • confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 21)

  • Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)

  • Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)

  • prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)

  • Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 14, 17)

  • Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)

  • An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)

  • Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)

  • Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina