Encontrados 41 resultados para: salutis
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, (Epistula ad Hebraeos 5, 9)