Encontrados 206 resultados para: sancta civitas

  • Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum. (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quæ fecerunt. (Prophetia Ezechielis 44, 13)

  • Quinque millia autem quæ supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana: et erit civitas in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 48, 15)

  • Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. (Prophetia Osee 6, 8)

  • Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. (Prophetia Osee 7, 4)

  • Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 3, 17)

  • Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina. (Prophetia Nahum 3, 1)

  • Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)

  • Væ provocatrix, et redempta civitas, columba ! (Prophetia Sophoniae 3, 1)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. (Prophetia Zachariae 8, 3)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina