Encontrados 50 resultados para: vetus atrium

  • Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • Vetus error abiit: servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus. (Liber Isaiae 26, 3)

  • Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamæ scribæ, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones. (Liber Ieremiae 36, 20)

  • Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis. (Prophetia Ezechielis 8, 16)

  • Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. (Prophetia Ezechielis 10, 3)

  • Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)

  • Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 40, 14)

  • Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. (Prophetia Ezechielis 40, 17)

  • Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 28)

  • et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. (Prophetia Ezechielis 40, 31)

  • Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 32)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina