Encontrados 308 resultados para: Aaron

  • hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)

  • miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitæ sunt in ordine suo (Liber II Paralipomenon 13, 10)

  • restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (Liber II Paralipomenon 29, 21)

  • sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis (Liber II Paralipomenon 31, 19)

  • sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis (Liber II Paralipomenon 35, 14)

  • filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron sacerdotis ab initio (Liber Esdrae 7, 5)

  • erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (Liber Nehemiae 10, 38)

  • et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron (Liber Nehemiae 12, 46)

  • deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron (Liber Psalmorum 76, 21)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina