Encontrados 135 resultados para: Aegypti hostes exercitum abyssion

  • tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terræ (Liber Deuteronomii 28, 25)

  • sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • laudate gentes populum ejus quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terræ populi sui (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos (Liber Iosue 7, 3)

  • nec poterit Israël stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est (Liber Iosue 7, 12)

  • vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium cædite ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras (Liber Iosue 10, 19)

  • quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam (Liber Iudicum 2, 3)

  • quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon (Liber Iudicum 4, 6)

  • et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison (Liber Iudicum 4, 13)

  • et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet (Liber Iudicum 4, 16)

  • ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum (Liber Iudicum 5, 14)

  • tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina