Encontrados 78 resultados para: Ahab

  • ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Joram filio Ahab rege Israël in bellum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Joram (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • qui reversus est ut curaretur in Hiezraël multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Ahab in Hiezraël ægrotantem (Liber II Paralipomenon 22, 6)

  • voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab (Liber II Paralipomenon 22, 7)

  • cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ qui ministrabant ei et interfecit illos (Liber II Paralipomenon 22, 8)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)

  • et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina