Encontrados 74 resultados para: Antequam

  • quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)

  • quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Liber Isaiae 8, 4)

  • habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret (Liber Isaiae 37, 27)

  • quæ prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam (Liber Isaiae 42, 9)

  • prædixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista (Liber Isaiae 48, 5)

  • accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus ejus (Liber Isaiae 48, 16)

  • eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam (Liber Isaiae 65, 24)

  • antequam parturiret peperit antequam veniret partus ejus peperit masculum (Liber Isaiae 66, 7)

  • priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te (Liber Ieremiae 1, 5)

  • date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem (Liber Ieremiae 13, 16)

  • præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur (Liber Ieremiae 38, 10)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (Liber Ieremiae 47, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina