Encontrados 134 resultados para: Audite

  • et dices ad eos audite verbum Domini reges Juda et omnis Judæa cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 17, 20)

  • et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus (Liber Ieremiae 19, 3)

  • et domui regis Juda audite verbum Domini (Liber Ieremiae 21, 11)

  • nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et pænitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos (Liber Ieremiae 26, 13)

  • vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 20)

  • audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)

  • propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Juda hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum et intraveritis ut ibi habitetis (Liber Ieremiae 42, 15)

  • dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Juda qui estis in terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 24)

  • ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)

  • propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)

  • propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 50, 45)

  • SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina