Encontrados 157 resultados para: Beniamin

  • remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor (Liber Iudicum 20, 47)

  • regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)

  • juraverunt quoque filii Israël in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem (Liber Iudicum 21, 1)

  • ductique pænitentia filii Israël super fratre suo Beniamin cœperunt dicere ablata est una tribus de Israël (Liber Iudicum 21, 6)

  • miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et præceperunt eis ut eos in pace susciperent (Liber Iudicum 21, 13)

  • veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)

  • dixeruntque majores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminæ conciderunt (Liber Iudicum 21, 16)

  • filias nostras eis dare non possumus constricti juramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin (Liber Iudicum 21, 18)

  • præceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis (Liber Iudicum 21, 20)

  • cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin (Liber Iudicum 21, 21)

  • feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes et habitantes in eis (Liber Iudicum 21, 23)

  • currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput (Liber I Samuelis 4, 12)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina