Encontrados 1087 resultados para: Deo
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (Epistula I Ioannis 3, 9)
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est justus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum (Epistula I Ioannis 3, 10)
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum (Epistula I Ioannis 4, 1)
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (Epistula I Ioannis 4, 2)
et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc jam in mundo est (Epistula I Ioannis 4, 3)
vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam major est qui in vobis est quam qui in mundo (Epistula I Ioannis 4, 4)
ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit (Epistula I Ioannis 4, 5)
nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris (Epistula I Ioannis 4, 6)
carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum (Epistula I Ioannis 4, 7)
quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)