Encontrados 440 resultados para: Domo

  • quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem (Liber Ieremiae 37, 14)

  • mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)

  • audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)

  • et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens (Liber Ieremiae 38, 8)

  • et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)

  • ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te (Liber Ieremiae 38, 22)

  • venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini (Liber Ieremiae 41, 5)

  • et oculos Sedeciæ eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus (Liber Ieremiae 52, 11)

  • columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)

  • columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum (Liber Ieremiae 52, 20)

  • et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judæ duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judæ et eduxit eum de domo carceris (Liber Ieremiae 52, 31)

  • ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suæ tradidit in manu inimici muros turrium ejus vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni (Lamentationes 2, 7)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina