Encontrados 440 resultados para: Domo

  • et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Juda et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui (Prophetia Aggaei 1, 14)

  • et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et projeci illos in domo Domini ad statuarium (Prophetia Zachariae 11, 13)

  • et dicetur ei quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me (Prophetia Zachariae 13, 6)

  • in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialæ coram altari (Prophetia Zachariae 14, 20)

  • et erit omnis lebes in Hierusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo (Prophetia Zachariae 14, 21)

  • inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)

  • neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)

  • et dicens Domine puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur (Evangelium secundum Matthaeum 8, 6)

  • et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)

  • et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)

  • in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina