Encontrados 74 resultados para: Duces

  • cumque transisset Joram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 9)

  • duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos (Liber II Paralipomenon 35, 8)

  • et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Judæam (Liber Nehemiae 2, 7)

  • et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites (Liber Nehemiae 2, 9)

  • duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei (Liber Nehemiae 5, 15)

  • vocavitque omnes majores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui (Liber Iudith 2, 2)

  • tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)

  • et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon (Liber Iudith 5, 2)

  • cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)

  • sed cum venissent duces ejus et tribuni et universi majores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis (Liber Iudith 14, 11)

  • erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant (Liber Esther 1, 14)

  • nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei (Liber Esther 9, 3)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina