Encontrados 401 resultados para: Factum
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)
sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei (Liber Psalmorum 21, 15)
et operui in jejunio animam meam et factum est in obprobrium mihi (Liber Psalmorum 68, 11)
et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum (Liber Psalmorum 105, 36)
a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris (Liber Psalmorum 117, 23)
et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Græcia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum (Liber I Maccabaeorum 1, 1)
et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israël (Liber I Maccabaeorum 1, 38)
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cujus non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum (Liber I Maccabaeorum 7, 2)