Encontrados 665 resultados para: Fecit

  • et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israël vidisti et lætatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa (Liber I Samuelis 19, 5)

  • respondens autem Jonathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit (Liber I Samuelis 20, 32)

  • virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos hæc fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum (Liber I Samuelis 27, 11)

  • quia non obœdisti voci Domini neque fecisti iram furoris ejus in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie (Liber I Samuelis 28, 18)

  • venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo convivium (Liber II Samuelis 3, 20)

  • omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)

  • fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer (Liber II Samuelis 5, 25)

  • fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cæsis duodecim milibus (Liber II Samuelis 8, 13)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)

  • iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12, 5)

  • populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem (Liber II Samuelis 12, 31)

  • igitur post hæc fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui præcederent eum (Liber II Samuelis 15, 1)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina