Encontrados 84 resultados para: Fortitudo

  • Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)

  • Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. (Prophetia Danielis 11, 15)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos (Prophetia Ioel 2, 25)

  • et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur cæli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israël (Prophetia Ioel 3, 16)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur ædes tuæ (Prophetia Amos 3, 11)

  • Æthiopia fortitudo et Ægyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo (Prophetia Nahum 3, 9)

  • tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet hæc est fortitudo ejus dei sui (Prophetia Habacuc 1, 11)

  • splendor ejus ut lux erit cornua in manibus ejus ibi abscondita est fortitudo ejus (Prophetia Habacuc 3, 4)

  • Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem (Prophetia Habacuc 3, 19)

  • et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et ædificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum (Prophetia Sophoniae 1, 13)

  • dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum amen (Apocalypsis Ioannis 7, 12)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina