Encontrados 217 resultados para: Habet
maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus (Prophetia Malachiae 1, 14)
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Matthaeum 11, 15)
venit enim Johannes neque manducans neque bibens et dicunt dæmonium habet (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Matthaeum 13, 9)
qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa quæ habet et emit agrum illum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)