Encontrados 65 resultados para: Hieremiam

  • tulerunt ergo Hieremiam et projecerunt eum in lacu Melchiæ filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in cænum (Liber Ieremiae 38, 6)

  • audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)

  • domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)

  • præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur (Liber Ieremiae 38, 10)

  • adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quæ erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quæ conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos (Liber Ieremiae 38, 11)

  • dixitque Abdemelech Æthiops ad Hieremiam pone veteres pannos et hæc scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic (Liber Ieremiae 38, 12)

  • et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris (Liber Ieremiae 38, 13)

  • et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)

  • et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi (Liber Ieremiae 38, 19)

  • dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris (Liber Ieremiae 38, 24)

  • venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)

  • miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo (Liber Ieremiae 39, 14)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina