Encontrados 115 resultados para: Hus

  • et fugati sunt Josepphus et Azarias usque in fines Judæ et ceciderunt illa die de populo Israël ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo (Liber I Maccabaeorum 5, 60)

  • et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro (Liber I Maccabaeorum 6, 1)

  • et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono (Liber I Maccabaeorum 6, 16)

  • et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret (Liber I Maccabaeorum 6, 55)

  • post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema (Liber I Maccabaeorum 11, 54)

  • et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis (Liber I Maccabaeorum 11, 57)

  • et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Judæorum et universæ genti (Liber I Maccabaeorum 15, 1)

  • et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Judæorum salutem (Liber I Maccabaeorum 15, 2)

  • anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone (Liber I Maccabaeorum 15, 10)

  • et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam (Liber I Maccabaeorum 15, 11)

  • et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum (Liber I Maccabaeorum 15, 13)

  • Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet (Liber I Maccabaeorum 15, 25)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina