Encontrados 171 resultados para: Illorum
ipse autem transiens per medium illorum ibat (Evangelium secundum Lucam 4, 30)
at Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis (Evangelium secundum Lucam 20, 23)
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent (Evangelium secundum Lucam 24, 16)
nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu (Actus Apostolorum 8, 16)
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium (Actus Apostolorum 19, 19)
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit (Epistula ad Romanos 3, 3)
quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est (Epistula ad Romanos 6, 21)
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva (Epistula ad Romanos 11, 10)
dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur (Epistula ad Romanos 11, 11)