Encontrados 86 resultados para: Inimici

  • in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est (Liber Ecclesiasticus 12, 9)

  • et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa (Liber Ecclesiasticus 25, 23)

  • nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu (Liber Ieremiae 6, 25)

  • et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quærunt animas eorum (Liber Ieremiae 19, 9)

  • omnes amatores tui obliti sunt tui te non quærent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua (Liber Ieremiae 30, 14)

  • hæc dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici (Liber Ieremiae 31, 16)

  • hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)

  • BETH plorans ploravit in nocte et lacrimæ ejus in maxillis ejus non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ei inimici (Lamentationes 1, 2)

  • HE facti sunt hostes ejus in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt captivi ante faciem tribulantis (Lamentationes 1, 5)

  • SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei (Lamentationes 1, 21)

  • GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)

  • ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suæ tradidit in manu inimici muros turrium ejus vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni (Lamentationes 2, 7)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina