Encontrados 354 resultados para: Jacob et benedictionem

  • quem vocavit Laban tumulus Testis et Jacob acervum Testimonii uterque juxta proprietatem linguæ suæ (Liber Genesis 31, 47)

  • dixitque rursus ad Jacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te (Liber Genesis 31, 51)

  • Deus Abraham et Deus Nahor judicet inter nos Deus patris eorum juravit Jacob per Timorem patris sui Isaac (Liber Genesis 31, 53)

  • Jacob quoque abiit itinere quo cœperat fueruntque ei obviam angeli Dei (Liber Genesis 32, 1)

  • præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)

  • reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris (Liber Genesis 32, 6)

  • timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 7)

  • dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32, 9)

  • respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)

  • et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi (Liber Genesis 32, 20)

  • ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob (Liber Genesis 32, 27)

  • at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis (Liber Genesis 32, 28)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina